ARCHIDUCIS titulus

ARCHIDUCIS titulus
ARCHIDUCIS titulus
a Scriptoribus passim maioris auctoritatis ac potentiae Ducibus adscriptus legitur. Sic in Chron. Trudonis l. 1. Pipinus sub Dagoberto, Austriae seu Austrasiae inferioris Archidux; Apud Sigebertum A. C. 959. Bruno Archiepiscopus Colon. et Archidux Lotharingiae: apud Dinterum Chron. l. 1. c. 17. Lotharingiae et Brabantiae Archidux, dictus est. Gilbertus Borbonius Comes Monpenserii a Carolo VIII. Galliae Rege Archidux Cessae, in Regno Neapolitano est electus. Palatinorum Archiducum, in Charta Friderici I. Imperatoris A. C. 1156. pro erectione Austriae in Ducatum, apud Miraeum Donat. Belg. l. 2. c. 52. mentio fit. Hodie in sola Austriaca Familia titulus haeret, qua de re sic Spigelius, apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Archiducis appellationem primum Bruno, frater Ottoms Imperatoris eius nominis primus, insolenter assumpsit. Id postea Carinthianorum Principes usurpârunt; quibus exstinctis, ad Austriacos simul cum ditione transit, etc. Vide etiam in voce Dux.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • DUX — olim nomen officiale, deine honorarium, mox feudale et hereditarium. Consularibus saeculis Imperator dictus est, sed arrogato hoc titulo primum triumphantibus, dein Caesaribus; exercituum Praefecti rarius Impp. Duces communiter appellati sunt.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”